Chronicon Æthelweardi Genealogy of Kings of Wessex



A. Campbell ed., Chronicon Æthelweardi/The Chronicle of Æthelweard, (New York, 1962).MSS British library cotton Otho A.x and Cotton Otho A.xii.


Siquidem post annum pagani hyemauerunt in loco Sceapige. In eodem anno decumauit Athulf rex de omni possessione sua in partem domini, et in uniuerso regimine sui principatus sic constituit, et in ipso anno profectus est Romam cum magna dignitate, moratusque est ibi menses duodecim.  Igitur, reuertente eo ad patriam, Karolus, rex Francorum, filiam suam tradidit ei in matrimonium; quam susceptam duxit ad patriam suam. Denique post annum Athulf rex obiit, cuius corpus requiescit in urbe Vuintona.  Igitur praefatus rex fuit filius Ecgbyrhti regis, cuius auus Ealhmund, proauus Eafa, atauus Eoppa, abauus Ingild, Ines frater, Occidentalium Anglorum regis, qui Romae finierat uitam, traxeruntque supra dicti reges a Cenred rege originem.  Cenred fuit filius Ceoluuald.  Auus quippe eius Cuthuuine, proauus Ceaulin, atauus Cynric, abauus Cerdic, qui et primus possessor Britanniae partis occidentalis superatos exercitus Brittanorum, cuius pater fuit Elesa, auus Esla, proauus Geuuis, atauus Vuig, abauus Freauuine, sextus pater eius Frithogar, septimus Brond, octauus Balder, nonus Vuothen, decimus Frithouuald, undecimus Frealaf, duodecimus Frithouulf, tertius decimus Fin, quartus decimus Goduulfe, quintus decimus Geat, sextus decimus Tetuua, septimus decimus Beo, octauus decimus Scyld, nonus decimus Scef.Ipse Scef cum uno dromone aduectus est in insula Oceani, que dicitur Scani, armis circundatus, eratque ualde recens puer, et ab incolis illius terrae ignotus.  Attamen ab eis suscipitur, et ut familiarem diligenti animo eum custodierunt, et post in regem eligunt; de cuius prosapia ordinem trahit Aðulf rex.  Transmeatusque est tunc numerus annorum quinquagessimus quintus, ex quo Ecgbyrht cepit regnare."

“A. 857. Lastly, after a year king Ethelwulf died, and his body reposes in the city of Winchester. Now the aforesaid king was son of king Egbert, and his grandfather was Elmund, his great-grandfather Eafa, his great-grandfather's father was Eoppa, and his great-grandfather's grandfather was Ingild, brother of Ina, king of the Western-Angles, who ended his life at Rome ; and the above-named kings derived their origin from king Kenred. Kenred was the son of Ceolwald, son of Cuthwin, son of Ceawlin, son of Cynric, son of Cerdic, who also was the first possessor of the western parts of Britain, after he had defeated the armies of the Britons : his father was Elesa, son of Esla, son of Gewis, son of Wig, son of Freawin, son of Frithogar, son of Brond, son of Beldeg, son of Woden["octavus Balder, nonus Vuothen"], son of Frithowald, son of Frealaf, son of Frithuwulf, son of Finn, son of Godwulf, son of Geat, son of Taetwa, son of Beaw, son of Sceldi, son of Sceaf. This Sceaf came with one ship to an island of the ocean named Scani, sheathed in arms, and he was a young boy, and unknown to the people of that land ; but he was received by them, and they guarded him as their own with much care, and afterwards chose him for their king. It is from him that king Ethelwulf derives his descent. And then was completed the fiftieth year from the beginning of king Egbert's reign.”
 
 William the “librarius” of Malmesbury followeth the above but etcheth also something to it in his Gesta Regum Anglorum Book 2, §116:
 “Ethelwulfus fuit filius Egbirhti; Egbirhtus Elmundi; Elmundus Eafæ; Eafa Eoppæ; Eoppa Ingildi fratris Inæ regis, qui ambo filii fuere Chenredi; Chenredus Chelwaldi; Chelwaldus Cudæ; Cuda Cudwini; Cudwinus Cheaulini; Cheaulinus Chinrici; Chinricus Cherdicii, qui fuit primus rex West-Saxonum; Cherdicius Elesii; Elesius Eslii; Eslius Giwii; Giwius Wigii; Wigius Frewini; Frewinus Fridegarii; Fridegarius Brondii; Brondius Beldegii; Beldegius Wodenii; de isto, ut sæpe diximus, processere reges multarum gentium: Wodenius fuit filius Fridewaldi; Fridewaldus Frelafii; Frelafius Finni; Finnus Godulfi; Godulfus Getii; Getius Tetii; Tetius Beowii; Beowius Sceldii; Sceldius Sceaf.  Iste, ut ferunt, in quandam insulam Germaniæ Scandzam (de qua Jordanes, historiographus Gothorum, loquitur) appulsus, navi sine remige, puerulus, posito ad caput frumenti manipulo, dormiens, ideoque Sceaf nuncupatus, ab hominibus regionis illius pro miraculo exceptus, et sedulo nutritus: adulta ætate regnavit in oppido quod tunc Slaswic, nunc vero Haithebi appellatur.  Est autem regio illa Anglia Vetus dicta, unde Angli veneruut in Britanniam, inter Saxones et Gothos constituta.  Sceaf fuit filius Heremodius Stermonii; Stermonius Hadræ; Hadra Gwalæ; Gwala Bedwegii; Bedwegius Strephii; hic, ut dicitur, fuit filius Noæ in arca natus.”
 
 
 

No comments:

Post a Comment